M.p.th.f.69 Scan 51 (25r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis.Statui autem
hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me
laetificet, nisi qui contristatur ex me? Et hoc ipsum scripsi, ut non cum venero, tristitiam super tris-
titiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia gaudium meum, omni-
um vestrum est. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: ut non
contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeo abundantius in vobis. Si quis autem contristavit,
non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem omnes vos. Sufficit illi, qui eiusmodi est, objurgatio haec,
quae fit a pluribus: ita ut e contra magis donetis, et consolemini, ne forte habundantiori tris-
titia absorbeatur qui eiusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus oboedientes estis.
Cui autem aliquid donatis, et nam ego: et ego quod donavi si quid donavi, pro vos in persona Domini, ut non circum-
veniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes eius. Cum venissem autem Troadem
propter evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino non habui requiem spiritui meo eo quod non in-
venerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. Deo autem gra-
tias qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae manifestat per
nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt.
aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam
idoneus? non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed si-
cut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. Incipimus iterum nosmet ipsos commendare?
aut numquid egemus (sicut quidam) commendaticiis epistulis ad vos, aut ex vobis? Epis-
tula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur ab omnibus
hominibus: manifestati quoniam epistula estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non
atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis car-
nalibus. Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: non quod